Spiritual Experiences (Buss) n. 3972

Previous Number Next Number See English 

3972. De influxu maximi hominis Regula communis est, quod nihil existere et subsistere possit a se sed ex alio, hoc est, per alium; tum quod nihil contineri queat in forma, nisi ex alio, seu per alium; quod constat ex omnibus et singulis in natura; corpus humanum in sua forma non contineri potest, nisi ab atmosphaera premente undequaque, sicut notum est, recedente atmosphaerae pressione, perit forma: et quia veritates sunt, consequitur manifeste, quod nequaquam contineri queat quicquam in sua forma, in homine, in ejus corpore, in cerebro, in organis ejus sensuum exteriorum et interiorum, nisi existat et subsistat, et contineatur in formis ab aliis, et quidem a communi seu universali tali, proinde nisi a maximo homine, similiter quod nec maximus homo, nisi a Divino, hoc est, a Domino, Solo. 1748, 13 Nov. Hoc perceptum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church