Spiritual Experiences (Buss) n. 399

Previous Number Next Number See English 

399. Quod mali spiritus permissive queant inducere fere quemcunque sensum, quasi coelestem, cum tamen mentitus sit et externus

Hodie in vigilia noctis pessimi spiritus {1}, qui destruere conati sunt coelestia, inducebant mihi sensum delicatum, qui aemularetur sensum delitiarum coelestium, tum etiam sensum delitii conjugialis, usque ut vix differentia discerneretur, sed admonitus didici quod ea omnia ficta ac mentita essent; id enim ex voluptate eorum coelestia destruendi suis modis capiebant, et transferebant in me, ut prius videas [379], ita homo nusquam discernere potest inter diabolica et coelestia, nisi ex Deo Messia, proinde nisi per fidem in Deum Messiam. 1747, d. 25 Dec. @1 ms. a pessimis spiritibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church