400. Quod animae mortuorum multas facultates post mortem corporis accipiant, prae iis dum in corpore vivunt
Animae mortuorum, sive pauco tempore post mortem corporis sive multo, antequam consociantur spiritibus, sunt admodum hebetes, et fere nihil sciunt, ut primum vero associantur pluribus, vim ingenii adipiscuntur, non solum acumen quod habuerunt in corpore, sed dum similibus adsociati certo modo, ut servire possint pro subjecti concentrationum, tunc acuitur ingenium, qualecunque, ii tantum, ut {1} multo acutiores sint quam in vita corporis accedit quod tunc non ex memoria particularium, quae ii vita corporis eos abstrahit, sed simul a quodam instincti agant; ita etiam percipiunt quasi interius et plenius sensum sermonum, quia abstractus est animus a corpore et ejus objectis; ita ut vix tantum penetrare queat perceptio ii corpore; praeterea, possunt loqui cum homine ejus. idiomate, ubicunque natus erat; similiter in possessionem venit omnium istorum quae in memoria hominis sunt, adeo ut videatur is esse homo, proinde etiam [possidere] ejus; intelligendi facultatem, sed cum differentia, quod suam vitam, hoc est, sui amoris seu cupiditatis vitam retineat quod facit, ut diversimode sentiat; sed usque orbantur ii spiritus ista vita, dum per eos homines ducuntur; facillime etiam varios status induunt, sicut status innumeros vigilia et somni, praeter plures. 1747, die 25 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. et$