401. NB. NB. De Permissionibus, quod unumquodvis singulare tendat ad universi seu omnium bonum
Permissiones sunt tales quoque, ut spiritus, qui se putant omnia posse, et efficere, arrogent sibi eam potestatem, ut excitare mala in hominibus soli possint, ei plura, quae inconcessa sunt ac illicita, et quidem artibus pluribus, etiam illicitis, quibus solent signa facere, sic per magicas artes; haec nusquam Deus Messias concedit, sed dicitur permittere {1} iis, quod est [aliquid] permitti, ex pluribus, sicut quod turbas continue excitare velint, quare ea, quae iis permittuntur, sunt solum, quae ad emendationem hominis, animarum et spirituum conducunt caetera {2} non permittuntur quae {3} omnia et singula Deus Messias ita regit et gubernat, ut ne hilum sit, quod ii faciunt sic quasi permissive, quod non conducit ad multorum bonum, ita ad universi sic omnium, nam cujusvis bonum communicabile est omnibus in universo, et quidem communicabitur, quando Dei Messiae regnum constabilitur. 1747, d. 25 Dec. @1 in ms. permitti ii[s] in permittere emendatum$ @2 ms. conducunt, caetera$ @3 ms. permittuntur, quae$