3997. De sirenibus Qui altissime supra caput, in summo gradu sirenes, ex anxietate cum scriberem de iis, quia de pontifice et Davide [3656 ff.] , qui influunt in dolosos inferiores, ii cum scriberem, incutiebant abdominis regioni dolorem satis sensibilem, qui erat angor eorum, eum effectum edens, quia detegi non volunt, nec de iis scribi, loquutus cum iis, et percepi, quod insinuarent se in affectiones, et movere possent misericordias; sicut forent probi, excitabant etiam, et conquesti de suo statu, sed iis dictum, quod tales sint, ut quoque probos seducere possent, ex vita in corpore id traxisse, ut coram aliis probi visi, sic se insinuantes, cum animo haberent seu pro fine crudelitates, sui amorem, et adulteria, cum ea animo geruntur, et bona ore, tunc possent se insinuare in societates proborum, quod tolerari non potest; quare non misereri possem eorum status vitae seu sortis. 1748, 19 Nov.