Spiritual Experiences (Buss) n. 3998

Previous Number Next Number See English 

3998. De gustu Loquutus cum spiritibus de sensu gustus, quem non percipiunt, sed quoddam ex quo cognoscunt, qualiter sapit homini, dicebant, quod species esset odoris, quem describere non possunt; perceptum quod gustus et olfactus conveniant, sicut [constat] a quibusdam sapidis, quae similia paene sunt, dum sentiuntur olfactu; imprimis, ut dictum, ex eo, quod bruta olfactu percipiunt cibos, qui iis conveniunt, quos prius percipiunt olfactu, quam gustu, gustus sic non manifestat iis, qualis cibus, sed olfactus, quare non alia edunt, quam quae naturae eorum conveniunt, et quae iis salubria sunt, aliter homo qui ex gustu cognoscit, et modo gustus sit, non curat an salubre sit vel non. 1748, 19 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church