3999. Quod sirenes supra caput sint adulteri Putabant sirenes supra caput, alte et altissime, quod non essent adulteri in extremo gradu, quare relaxabatur iis vinculum, et tunc in adulteria excitabant alios, absque ulla conscientia, prae aliis, adeo ut ad eos mitteretur diabolus nubis de quo prius [3996], quo in terrorem et anxietatem acti, confessi sunt quod sint adulteri, et missus quidam ad me, ut liberaretur terrore diaboli, sed dixi, quod nihil possem efficere, et nisi alii fiunt, talibus non possunt non vexari, 1748, 19. Nov.; sunt enim ii qui excitant alios in occulto, timent ne detegantur, sunt utplurimum tales qui praelati dicti, ambierunt pontifices esse, et quibus persuasum est, quod remittere possint omnia peccata, sicut solent per suas bullas, modo iis dent pecunias, sic remissa esse peccata et adulteria dicunt, quare confirmant homines in peccatis, et tollunt conscientiam veri et boni, quam ii non habent, sic communicantes sua flagitia aliis, qui insontes essent. 1748, 19 Nov.