Spiritual Experiences (Buss) n. 4000

Previous Number Next Number See English 

4000. De Providentia Quia objecerunt spiritus, tenentes me in obscuro, quod ideae oriantur ex objectis visus, non autem objecta visus ab ideis, quod sic non influat vita Domini, sed excitetur ab objectis visis, tam diversimode occurrentibus; de hoc prius [2329, 3666], sed iis per cogitationem responsum, et perceptum, quod similiter foret ac diceretur, quod pulmonum innumerabiles applicationes ad musculos singulos, et eorum fibras, secundum omnem cogitationis intentionem et voluntatem, ut et musculi et fibrae motrices influerent in ideas cogitationis et voluntatis, non autem ideae cogitationis et voluntatis in musculorum fibras, seu pulmonum applicationes: cum ad unam actionem, compositam innumerabiles applicationes pulmonum secundum ideas et innumerabiles fibras musculorum sola voluntate, disponuntur, et quidem tam diversimode, aut varie, ut una fibra aliter prorsus agere videtur ac altera, ita cum haec talia sunt, et in infima natura, et incomprehensibilia, quomodo tunc ratiocinari possunt, de influxu vitae Domini, in ideas, et inde in objecta, quod diversimode existat, praeter plura quae inde deduci possunt. 1748, 19 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church