Spiritual Experiences (Buss) n. 4018

Previous Number Next Number See English 

4018. De repraesentatione Loquelae angelicae per nubes In mundo inferiorum spirituum etiam solent angelicae ideae et loquelae repraesentari per varias formas nubium, et cum iis perceptiones, cum enim sistuntur talia quae apud angelos, ut sciant spiritus inferiores, perceptio quaedam simul comitatur, quae indicat quid significant; repraesentatum vas oblongum in quo quasi lac, quod vertebatur in nubem similis formae, quae nubes candida, se concentrabat versus centrum, a parte anteriori erat aliquid obscurum, significans quod convenirent angeli, sed usque aliqua obscuritas esset. Tunc repraesentata nubes, quae candida fere, transibat sicut in formam humanae similem, talis fere coloris, cum perceptione Domini, sed nubes nigra antrorsum sustulit visum ejus, quo significabatur, quod loquuti sint de iis quae sunt fidei in Dominum, et quod in mundo spirituum, hoc versum est in malum; ita in nigram nubem. Tunc repraesentabantur bina capita equina, cum eorum prominente ore, quae versa ad me, sed pars oris facta latior, et incipiebat aliter apparere ac os equi, ita evanescebat, significabant intellectualia et scientifica. 1748, 20 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church