4019. De sirenibus Ostensum, quomodo sirenes teneant eos vinctos, quos obsidere conantur, nempe, quod omnes influxus ab angelis [tollunt], qui [influxus] continuus est, quando spiritus mali, malum inferunt, nam angeli avertunt, et respondent; sed cum sirenibus permissum esset, tunc in interiora cogitationis intrabant, et avertebant omnia quae influebant e coelo, atque pervertendo, sic quocunque cogitatio mea verteretur, usque in malum vertebatur, ut tandem ita defatigatus, ut desistere deberem a scribendo, nam tunc influebant, perceptum quoque quod in interiora, quae non tunc mihi dabatur nosse, sunt iis quasi oculi serpentum, qui undequaque visum seu ideas habent quasi praesentes.