Spiritual Experiences (Buss) n. 4023

Previous Number Next Number See English 

4023. Dictum porro ei - quia dixit, si rite explicetur, quod verum habeat, quare responsum - quod verum sit, quod fides sit quae salvat, sed qualis fides est, ita salvatur; si fides falsa, et spuria non potest salvare, sed fides vera, quae est cognitionum fidei, proinde amoris. 1748, 20 Nov. Porro dictum, pontificii etiam dicunt, quod fides salvet, sed qualis fides, nempe ut credant omnia quae Papa dixerat et instituerat, quod sit verae Ecclesiae, tum ut credant quicquid sacerdotes eorum eis dicunt, a quibus dependeant quoad fidem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church