4024. De Balneo Apparebat Balneum cum tali scamno longo seu (Lafwe sicut apud nos, cum appareret balneum, recurrebat mihi calor magnus prorsus sicut Balnei, ibi videbam ad unum latus mulierem, quae mox disparebat in nubem, quae nigrior facta, demergebatur; super scamnum apparebant sicut infantes tres, sed non visi, qui mox loquebantur, dicentes, quod ibi non esse vellent, sed quid haec significant, varie conjectarunt spiritus, sed nondum scio.