430. Sunt, qui ad multam distantiam, a sphaera in qua hodie fui, seu a sphaera spirituum, plures in unum collecti, qui apparuerunt, et dixerunt, quod ii haberent Jesum apud se, et Ipsum quotidie viderent, suntque qui in fide salvifica; ex opposito eorum, seu infra, erant similiter multi, qui etiam dicebant se habere Christum apud se, et sunt ex fide intellectuali salvante; ita priores repraesentantur {1} in Verbo per Abrahamum et Isacum, hi autem per Abimelechum, qui distant, nam Abimelechus discessit ab Abrahamo et Isaco post foedus sancitum [Gen. XXI: 32, XXVI: 31]. 1747, die 30 Dec. @1 in ms. repraesentati sun[t] in repraesentantur emendatum$