Spiritual Experiences (Buss) n. 431

Previous Number Next Number See English 

431. Status mendicantium in altera [vita] {1} @1 sic J.F.I. Tafel$

Qui diu mendicarunt, et tandem in [eo] voluptatem ceperunt, et sic ex vita otiosa, ac aversionem pro vita laboris, ut sibi comparent victum, et similia, talium {1} est, quod nudi appareant, cum fragmentis teterrimis vestium, conglobatim sibi videntur, sic ut non discemi queant, ita cohaerent, habent unum cum vasculo, et petunt eleemosinam, ubicunque inveniunt alios, ita petunt: ex iis audiebam, quod verum sit, quod de mendicantibus dicitur, quod nihil cupiant nisi pecunias, vestes et victum contemnant, quod inter se impie vivant, in jurgiis, et similibus, abhorreant laborem, vivant quandoque luxuriose, in omni luxuria, contemnentes pecuniam, inquirentes acerbe, quid quisque obtinuerint, inter se regimen quoddam instituerint, et quod hoc secretum esse cupiant {2}. 1747, 30 Dec. Obs. quod mendicantes ii hic sunt, qui tales fuerunt in vita; ita eorum vita est, quia nullam aliam cupiditatem habuerunt. @1 inclarum in ms.$ @2 nisi legeris cupiunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church