Spiritual Experiences (Buss) n. 435

Previous Number Next Number See English 

435. Quod punitionem per velum concernit, tale {1} est, quod per phantasias iis impressas videantur sibi sub velo extenso in multam distantiam esse, potest ad milliaria, velum est quasi nubes tenuis cohaerens, quae densatur secundum phantasiae regimen, excitant se etiam ut discurrant huc illuc, in longum et latum, et e velo queant erumpere, sic velocitate diversa, et vi diversa {2}, usque dum fatigati recumbunt, vel tenentur pedibus sursum capite deorsum, hoc perstare potest diu, usque dum indignatio cesserit; tale velum in eorum phantasia paratur, qui tametsi vident veritatem, usque tamen ex se non obtinere possunt--ex {3} causis pluribus {4} in iis, ex amoribus erumpentibus--ut {5} agnoscant, sed [quum] continue indignentur ex iis causis, ita quod {a} repugnent veritati, quam usque vident, eorum phantasiae vale velum correspondet; et dicunt nunc mihi, quod miserabiliter cruciantur cupidine se extricandi, quae cupido accenditur. 1747, die 31 Dec. @1 sic ms.$ @2 ms. divesa$ @3 ms. possunt, ex$ @4 ms. plures ut videtur$ @5 ms. erumpentes (sic!), ut$ @a h.e. ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church