436. Species punitionis per circumcursionem
Sunt quos phantasiae ita puniunt, nempe quod videantur sibi circumcursitare in orbem retrorsum seu a dextro ad sinistrum, seu aliter per {1} phantasias, et sic toties per breves satis gyros redeunt, euntque, secum aliquid trahunt, quod {2} eos aggravat, haec punitionis species est iis, qui a cupiditatibus se patiuntur duci, et tametsi vident et agnoscunt veritates, usque tamen redeunt a cupiditatibus tracti, excurrunt sic in campum intellectualem, et agnoscunt, sed trahente cupiditate redeunt in repugnantias; hoc magis applicabile est mulieribus, in quibus cupiditates praedominium solent habere, quae se sicut viri, in iis quae fidei doctrinas spectant {3}, immiscent. 1747, die 31 Dec. @1 sic. J.F.I. Tafel; ms. seu ut apparet$ @2 ms. vel trahunt, vel quod, ubi deletio primi vel erronee omissa $ @3 sic J. F. I. Tafel; ms. spectat$