Spiritual Experiences (Buss) n. 437

Previous Number Next Number See English 

437. Species vastationis per inductionem probitatis sicut infantilis

Quibusdam etiam ea species vastationis mitis traditur, quod in speciem probitatis sicut infantilis redigantur {1}, sunt tales quibus clementia exhibetur, sed in probitate ista quoque adest ex eorum phantasia cupiditas praecellendi aliis intellectu, qui captivatur et restringitur ex causis, quod sua vel ament, et sic aegre ferant, quod alii veriora ac meliora dicant, vel quod nolint, ut suis derogetur honor, ita sibimet, ita quoque ex praecellentia sui prae aliis; in probitate {2} ista {3} inducta torquentur a cupidine latenti {4}, ut inde exsolvi ardeant, et redire in statum pristinum; tametsi aliis status iste sit talis, ut homo in eo possit esse felix, nam tunc extra eum statum est, qui sollicitat. 1747, die 31 Dec. @1 J.F.I. Tafel adigantur$ @2 in ms. probitatis in probitate emendatum$ @3 ms. istius$ @4 J.F.I. Tafel latendi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church