446. Quod angeli tales sint, ut nihil usquam, ne quidem minimum, credant, quod non veniat a Deo Messia, inde quid pax
Expertus etiam sum, cum scriberem hodie, quod angelus dirigeret ea quae scribebam {1}, et quidem ita, ut inde cogitarem, quod ne minimum quidem esset, quod non ex auspicio et directione Dei Messiae fieret, quia ad finem optimum, inde concludere potui, quid angelicum, et inde quid pax, quia acquiescit in singulis et singularissimis. 1748, die 5 Jan. @1 ms. scribebebam$