Spiritual Experiences (Buss) n. 447

Previous Number Next Number See English 

447. De Mahumede, quod abegerit turbam ad se venientem, et dixerit, quod ad Jesum, Filium Dei, irent

Post meridiem in visione vigili vidi Mahumedem irascentem turbae ad se venienti, et abigentem vi quadam, et quidem cum ira, dicentemque quod ad Jesum, Filium Dei irent, non ad semet {1}, quia percipiebat Ipsum esse Filium Dei unicum, universum coelum regentem, Cui potestas data a summo creatore Mundi et terrae, simile audivi eum dicentem, ac nunc percipio, haec audientem, et verba haec dirigentem, precantemque ut dicerem id ejus adoratoribus. 1748, die 6 Jan. @1 sic ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church