4710.
Apparebant diu ad sinistrum ad distantiam supra in plano verticis capitis, qui similiter tales fuerunt, quod influerent in membra generationis hominis, et quasi ligarent funiculum a se demissum ibi, et sic se unirent, quo significabatur intimum amoris cum illis, quos tamen fallebant, sic ut possent non modo decipere illos, sed etiam ducere quocunque vellent; nam conjunctio et mulcitio membrorum generationis ab aliis, repraesentat simulationem affectionis pro altero, et sic insinuationem per simulatos amores, qui alicui, per quae seducuntur et ducuntur quocunque libet; hi magis ac intime, nam se ligarunt prorsus. Sed illae et illi conjecti sunt in infernum, hi enim ligati funiculo suo, et sic in infernum conjecti.