Spiritual Experiences n. 4711

Previous Number Next Number See English

4711.

De uno Deo et natura
Quod status faciant distantiam, negatio absentiam, et sic confirmatio praesentiam
Fides quod conjungat
Fui in statu in quali sunt spiritus, et tunc prorsus sicut illi, humano corpore, et humanis sensibus, in conclavi, et erant in altero conclavi plures, et quoque apparebant libri, inspexi unum librum, qui scriptus literis quasi hebraicis antiquis fuit, sed eum mox clausi, et inspexi alium; tunc loquutus sum cum uno illorum ad mensam, reliqui ad parietes discumbebant, dicebam quod sim in mundo, et tamen simul in altera vita, tetigi illum et sensit, et quod in homine sit homo qui vivit post mortem, ille quia credebat, apparebat praesens prorsus, at reliqui qui discumbebant ad parietes quoad capita sua evanescebant, sic ut non apparerent tandem, nisi sicut umbra loco eorum; audivi postea quod non crediderint, quae dixi, et quod ideo apparerent ut evanescentes vel ut absentes; nam idea unius hominis intrat plene in alterius ubi affirmative recipitur, et sic apparent praesentes secundum consensum et affirmationem, at ideae cogitationis quae non recipiuntur faciunt absentiam hoc est negationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church