Babylonia
De Insania malorum, ex amore sui, quod putent se deos imo Deum patrem
Qui in summo amore sui fuerunt in mundo ac imperarunt, sicut pontifices, cardinales, mufti, et similes alibi, illi in altera vita se credunt deos, vocari volunt dii, ut qui praeses est in Camera obscura; quantum insania haec crescit, mirabile referam, sunt qui quasi in monte altissimo, qui in medio, ponunt solium, et credunt se Deum patrem esse, et filium mittunt aliquem ad obeundum mandata, quem vocant filium; visus est mihi in summo quasi monte, cum magna et nivea barba, et sic imperabat; sed dejectus in infernum, et tunc surrexit alius. Est Lucifer in monte conventus, Es. XIV: [13,14] . Super illo tenetur quidam sicut volans angelus a malis, alis praeditus, quem dicunt spiritum sanctum.