Spiritual Experiences n. 4728

Previous Number Next Number See English

4728.

Asseclae ejus cum ipso operabantur in linguam, et indebant conatum mordendi illam, quod indicium est, quod secundum fidei confessionem loquuti sint, sed quod intus diaboli fuerint, nempe in amore sui et mundi. [2] Ipse imprimis in amore pecuniae absque usu fuit, ita in malo spurco, praeter in amore sui, nam voluit salutari lumen Europae. Sed dictum ei quod inter stultos et fatuos veniat, nam doctrina fidei, quam oretenus confessus est et corde negavit, ei prorsus aufertur, et is relinquitur suo malo; hoc quia credere non voluit, dicebatur ei, quod per confessionem oris consocietur bonis spiritibus, qui in ultimo ordinis coeli sunt, ii enim credunt quod homines tales sint, qualiter loquuntur, non autumant quod aliter cogitari possit, at quod per negationem Dei, et omnium fidei, quod consocietur inferno, et quod sic inter coelum et infernum sit, et quod per bonos spiritus elevetur supra infernum, et quod infernales quoque utantur eo pro instrumento nocendi bonis, ne hoc fiat, adimitur ei scientia veri ex Verbo et doctrina, et relinquitur malo suo, et sic in infernum conjicitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church