De fide Wolfii
Quidam famigeratissimus in orbe literato, qui perplura scripserat, etiam in theologicis, is primum fuit naturalista, sed postea admonitus, cum rediit, simulabat pietatem, et confessionem fidei ex corde, usque adeo, ut non aliud sciverint, quam quod esset bonus Christianus conversus; sed quod hoc tulerit solum ore, et contrarium corde, patet ab ejus confessione coram bonis spiritibus in altera vita, ubi redactus est in statum, ut loqueretur ex cogitatione sua quam in mundo habuit, et non ex simulatione; is tunc confessus quod nusquam aliquem deum crediderit, sed quod natura esset omne. Dicebat causas 1) quod nusquam videatur Deus, nec audiatur, sed quod in occulto sit, et hoc per saecula, et si Deus esset, quod se sisteret videndum hominibus ut crederent; 2) quod nihil providentiae Divinae appareat; 3) quod anima non sit nisi quam pneuma, quae ex organismo interiore ita existit, quo mortuo etiam dissipetur anima, quia illa est modo sicut atmosphaericum. 4) Quod bruta animalia cogitent etiam et quoque velint, et quaedam eorum callidius et intelligentius quam homo, sicut ursus, canes, mures, vulpes, et quod differt est sic parum ut vix mereatur dici, prout loquela, quae non illis est quia non talis organismus; at usque psittaci et similes loquuntur, et sciunt quid dicunt. 5) Quod ultimum judicium sit exspectatum per tam multa saecula in vanum, et quod id falsum quod tunc stellae cadent e coelo in terram, quia majores sunt terra, et quod sol similiter, qui tamen immotus sedet in centro, praeter alia similia; quae confessus est coram bonis spiritibus, tametsi aliter ore gesserat; inde patet quales eruditi orbis sunt, ac quod eruditissimi sint athei, et quod se plus confirment quam reliqui, qui plus cognitionis habent, plus confidentiae sui, majorem copiam confirmationum falsi, sic ut eruditio illis sit medium insaniendi; dictum ei quod non crediderit se victurum post mortem, quod nunc percipiat quod vivat, et quod prius in hoc false cogitaverit.