Spiritual Experiences n. 4726

Previous Number Next Number See English

4726.

Quod fuerim in statu spirituum
Bis aut ter missus sum in statum in quo sunt spiritus, adeo ut essem spiritus cum spiritibus, sic absque corpore terrestri, et tunc fui cum spiritibus, et loquutus cum illis, vidi illos, examinavi quantum vita illorum differret a vita hominis, simili facie, simili corpore, etiam simili vestitu erant, et simili loquela, loquutus sum cum illis de ea re, et quod essem homo in mundo, et simul spiritus inter spiritus, quod illi nesciverint cum vixerunt in mundo, quod talis vita foret post mortem; audiverunt, responderunt, sociabant sermonem, quidam illorum obliti sunt quod fuerint homines, sed usque in recordationem acti sunt, nam qui ibi sunt per multum tempus, illi tandem obliviscuntur vitae in mundo; infantes mortui hoc non sciunt, sed evincuntur; vidi ibi habitacula illorum, urbes, plateas, cum illis circumivi, lustravi omnia, et tunc indolui, quod etiam mecum loquuti, quam ignarus sit homo Ecclesiae, quod hoc non sciat, et si audiat quod ita sit, nec credat, ex causa 1) quia non credit corde vitam post mortem; 2) quia credit quod vita ejus sit vita corporis, et quod non interior homo sit per quem vivit; 3) tum quia non potest credere, quod anima ejus post mortem sit similis homini, minus quod sit homo quoad faciem et totum corpus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church