Vita post mortem quod sit vita interni hominis; et qualis amor sui
Per multam experientiam instructus sum, quod qui quoad vitam externam appareant ex actis, gestibus et loquela morati et Christiani, et tamen quoad vitam internam cogitant male, nempe de se et de mundo continue, in altera vita fiant diaboli; et vicissim qui quoad vitam externam apparuerunt superbi, et contemtores proximi, et tamen quoad vitam internam fuerint recti et insontes, quod in altera vita veniant in coelum, nam externa in altera vita per gradus exuuntur, et manent interna; ipsissima enim vita hominis, ubi ejus amor, finis, et voluntas, est in interno homine.