4748.
* Exemplum manifestum illorum qui interius in amore sui fuerunt, et exterius civiles et modesti, fuit (Car. XII), ille prae omnibus in universo mundo superbissimus interius fuit, nec solum aspirabat ad maximum nomen in regno suo, sed in universo orbe, quibus etiam voluit imperare, et quodammodo putabat se deum esse interius; potuit cogitare interius plus quam alius homo, etiam in omni casu, et periculo, cogitationes interiores erant perspicacissimae, videbat singula circum se uno intuitu, colligebat illa intus et concludebat rite; nec voluit ut quisquam hoc sciret, mentiebatur exterius quod non interius cogitaret, indignabatur si quis diceret quod intus cogitationem perspicacem haberet, ita facere putabat regium esse, et assuefecit se ita jugiter facere, hoc erat vita ejus interior, et ibi cogitabat de suo dominio super omnes in omnibus et singulis, tum quod id Divinum esset, etiam interius in illa vita non credebat esse Deum, sed Deum in hominibus, in se imprimis, nec curabat sic religionem, Mahumedanam laudabat prae Christiana, et quod esset modo pro simplicibus, et si potuisset, voluisset etiam religionem naturalem inducere, aptam captui omnium naturalistarum, et in contumacia usque ad mortem posuit regium, etiam saevus et crudelis fuit inibi, nihil curans vitam hominis, potuit invenire exculpationes, quae contradici non possent, tunc in persuasivo erat quod tale esset et in se rectum, quia ex sua interna cogitatione, haec nemo scivit, in mundo, nisi aliquid conjecturaliter, mentiebatur justum et verum perfectius quam ullus alius homo; sed omnia illa aperiebantur in altera vita, exemtus ibi ex inferno diro, et missus in statum externi hominis, et tunc gerebat se modeste, juste et vere, sed ut primum venit in statum vitae internum, talia quae dire diabolica, prodibant, potuit videre momento plura circum se quam alii quicunque, potuit disponere illa ad sui opem, ut dominaretur, et non solum in infernis, sed etiam in primo et altero coelo, quos ad se attrahebat per externum hominem et ejus justa et vera, et unc simul persuasivum, verbo quaerebat inferna, quae obedirent, in coelo quae quoque opitularentur, animo subjugandi omnes, et se faciendi Deum maximum, quem crediderat non dari nisi homines tales [darentur], singularia referre, foret membranas implere, furebat ita per septimanam, ut ostenderetur angelis qualis esset, et quales illi sunt, qui talem internam vitam sibi in mundo acquisiverunt; in punitionibus et discriminibus praesentior erat in vita interna diabolica sua, quam extra punitiones et discrimina; dictum illi quod si myriades myriadum talium essent, ne quidem valerent ut pluma ad Dominum, sed hoc nihil curabat, voluit fieri ipse diabolus, ac dominator inferni, et tunc pactum inire cum illis in coelo, et cum Divino ibi de potestate, sed eo animo ut ille in inferno regeret omnia, et obedirent in coelo, sin aliter quod subjugaret, talis fuit: inde patuit qualis vita interna, quae regnans, illi fuit, et quod diabolus fiat prae reliquis, et tunc fatuus prae reliquis.