4749.
Alter, cujus exteriora erant fastu plena, at interiora bona, erat (Er. Benz.), is in mundo se praeferebat omnibus aliis, contemnebat omnes alios prae se, praeter unum qui memoria polluit prae se, ponebat in memoria omne doctum et sapiens, in doctrina Ecclesiae fuit ex memoria, et nihil ex se, et quia talis, non licuit ei contaminare internum suum; is dura passus est in altera vita primum, apparebat enim circum cerebrum sicut callus osseus, qui cum magno dolore frangebatur aliquoties; et tunc redactus est in interiora sua, quae erant bona, et erat tunc sicut infans, instruebatur ab angelis modo ei accommodato.