4750.
Qualis est amor sui, inde constare potuit, nam Carl. XII prae omnibus in amore sui interius fuerat, et eum imbuerat vita et doctrina, quod nempe 1) non solum subjugare vellet infernum, et fieri maximus diabolus: sed etiam 2) subjugare coelum, et ponere thronum supra Divinum. 3) Prorsus negare Divinum, et credere id non aliud esse, quam quod in homine cogitat et vult, ita homo. 4) Quod ipsum Deum eradicent corde suo ita, ac negent, ut devoveant quasi morti illos qui ex animo statuunt, quod etiam ipse fecit dire cum audivit quendam. 5) Quod neget omnia boni et veri, ita omnia fidei et charitatis. Tales sunt quorum vita interni hominis est amor sui.