4751.
Observatum quod ille C: XII facultate appercipiendi polluerit prae aliis, nam cum in interiori cogitatione fuit, potuit ictu oculi paene pertransire centum, et lustrare quales essent respective ad finem qui fuit dominium, tum quomodo illos disponere posset, quod etiam fecit ad sui favorem, inde patuit, quo acumine et quasi intellectuali gaudent maligni, imprimis dolosi, sed vastantur usque adeo ut fiant fatui prae aliis. [2] Finis vitae C. XII, erat quod obstinatissime insisteret subjugare Divinum, sui dominii causa, usque ut vellet sicut Simson mori, quare conjecit se a parte posteriore in nubem ubi Enakim seu mali ab antiquissima Ecclesia, et voluit illos excitare et sic valere, ibi tunc quoad intellectuale suum ab illis devastatus est, nam conjungi cum illis, est perire quoad omne intellectuale; sed quia solum venit parum in nubem, pergebat ulterius ad persequendum Divinum, tametsi stupidus, nam remanebat resolutio seu voluntas, et hoc super stagnum ad latus dextrum, quod nemo transire potest, nisi suffocetur, ibi reliquum intellectualis seu cogitationis deperdidit, et tandem reductus est ad antrum, quod in confinio utriusque, et ibi demersus, ubi est fatuus prae reliquis, in gradu cupiditatis dominandi, etiam super Divinum.