Spiritual Experiences n. 4754

Previous Number Next Number See English

4754.

# # * Exstantissimum exemplum quod mali et quidem diaboli dotem intelligendi verum habeant, erat (Praes. Stierncrona); is illa dote pollebat, ut caperet et intelligeret vera fidei, usque ad minutias, cum illa exponebantur ei ad vivum, et quoque agnoscebat, sicut quod Divinus ordo esset, et quod leges ordinis sint vera fidei, quod amor in Divinum et amor erga socium faciant coelum, et quod amor mundi faciat infernum, quod Divinus ordo non recipi possit, nisi ab humili, et quod humilitas non dari queat apud illos qui in amore sui, quod amor sui sit durus, et amor in Divinum sit mollis, et quod amor sui conterendus sit prorsus, et quod hoc in inferno, et quod usque non fieri possit humilitas, haec et similia potuit ille capere et intelligere, sed usque non potuit aliter quam facere contra illa, quia imbutus cupidine imperandi prae aliis, vita in mundo fuit scandalosa, in turpissimis adulteriis, et tamen pollicitus poenitentiam, et usque perseveravit, contaminando prorsus Divina, per quod agnoverit peccata, de remissione supplicaverit devote, sacra coena ideo usus, et usque perseveravit postea, ac tandem confirmavit se in malo, et tunc prorsus deditus est malo, sic ut amplius non posset agere quam malum absque ulla conscientia.
* 4754 conformiter auctoris indiciis huc transtulimus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church