De Theologia revelata seu Verbo et de Theologia naturali
Per aliquot dies disceptatio fuit gravis inter quosdam qui crediderunt Verbo, quod ibi omne esset a Divino, ita in se Divinum, qui disceptabant erant qui in vita corporis crediderunt quod Theologia naturalis praestaret, et quod haec illustraret illam, et non vice versa; erat inimicitia talis, sed a parte illorum qui erant pro theologia naturali, et non a parte illorum qui erant pro Verbo, illi infestabant hos crudeliter per aliquot dies, et spirabant non nisi quam necem eorum tam corporis quam animae, admittebant etiam in se inferna, quae per se agerent, et hoc usque dum inferna prorsus per illos loquerentur, illi non modo negabant Verbum seu revelationem esse aliquid, contemnebant illam propter stylum tam simplicem et absonum, ut ajunt, ac ita prorsus corde suo rejiciebant; dictum tum illis quod talis stylus esset, quia in se continebat arcanissima quae patescunt in tribus coelis ordine, et quod sapientia Divina insit, et quod inde nutritio eorum coelestis et spiritualis esset, nam coeli cum hominibus imprimis illis qui ab Ecclesia sunt, conjuncti sunt, et habitant in bonis illorum affectionibus, sic unum faciunt cum homine Ecclesiae per Verbum; sed usque non potuerunt recipere id, intelligebant quidem quod ita esset, et quoque sciebant [quod] in altera vita, sed quia tales fuerunt in vita corporis, non remansit apud illos, sed usque inferna agebant per illos, et illi sic omni studio perdere illos volebant qui fidem Verbo habuerunt. Inde patuit quomodo se habet cum illis qui credunt quod ex natura sciatur quod Divinum sit, quale sit, quod coelum et infernum, quod vita post mortem, quod nempe prorsus nihil credant, causa est quia in lumine naturae sunt, et non in luce coeli, ita cum infernalibus non cum coelestibus; duo vel 3 ex illis mihi noti in mundo fuerunt, 2 fuerunt sacerdotes, Er. Benz. And. Rudb. Ch. Wolf.