4758.
Ostensum porro quod theologia naturalis prorsus nihil posset manifestare de Divino, de coelo et inferno, de vita post mortem, de fide, nisi prius sciverint illa ex revelatione, nam quod scit homo hoc confirmari potest, docte a doctis, ingeniose ab ingeniosis; quare qui fidem habent ex revelatione, illi possunt per plura in natura confirmare illa, et sic corroborant fidem suam, causa est quia homo de omnibus coelestibus ideam usque naturalem habet, et quia absque idea aliqua nulla comprehensio, nulla memoria, imo nulla fides cujuscunque rei, ideae de rebus fidei quales fuerunt etiam patent in altera vita, et quoque mihi ostensae sunt, sunt omnes naturales, quapropter si confirmantur talia quae fidei sunt per veritates naturales, quae sunt scientiarum, corroboratur fides; at qui non credunt Verbo, sed putant quod credendum si rationes ex naturalibus ostenderint, et plura similia in natura, proinde qui putant quod theologia naturalis illustrabit mentem, et faciet ut credat, is multum fallitur, is it inverso ordine, vult ut per naturam intretur in coelum, seu per crassius in purius, per naturalia in spiritualia, hoc prorsus contra ordinem est, tunc enim occoecatur homo magis et magis, et tandem ut nihil credat, imo neget, talis sors fuerat illis qui ex theologia naturali intrare vellent in fidem; sic enim nihil Divini agnoscunt, homo enim naturalis non comprehendit illa quae coeli sunt seu spiritualia, nisi illustratus sit a coelo, et tunc spiritualis homo id videt, tametsi apparet videri in naturali; hoc docet etiam Dominus, ubi de divite et Lazaro [Luc. XVI: 19-31], quod nisi credant prophetis hoc est Verbo, quod caetera omnia prorsus nihil valeant. Haec quoque sunt quae describuntur in sensu interno per Aegyptum apud prophetas, Aegyptus enim est scientia ita theologia naturalis.