4759.
Quidam tales in altera vita foetent sicut pediculi domestici. Verbo qui fidem habent ex revelatione, illi possunt confirmari ex natura, et ex talibus quae sunt Theologiae naturalis, ut et ex miraculis, causa est quia in affirmativo sunt, et illuc deducunt omnia, praecipue quia in luce coeli sunt, et inde possunt videre quae in natura; at vicissim qui non fidem habent ex revelatione, illi non possunt confirmari ex natura, et ex talibus quae sunt Theologiae naturalis, nec ex miraculis, causa est quia in negativo sunt, et cum hoc regnat illuc deducitur omne, aut explicatur ut conveniat, praecipue quia in lumine naturae non illustrato a luce coeli sunt; nam ex interioribus possunt videri exteriora, seu ex prioribus posteriora, ac ex causis effectus, non autem vice versa; angeli coeli possunt videre quae fiunt in infernis, et mala ac falsa ibi, at infernales non possunt videre quae in coelis, nec bona et vera ibi, causa est, quia illi in luce coeli sunt, hi in lumine inferni, quod est quale est lumen naturae non illustratum a luce coeli; hoc lumen est quod in Verbo vocatur tenebrae.