Spiritual Experiences n. 4760

Previous Number Next Number See English

4760.

De Dracone in Apocalypsi
Detectum mihi est quinam per draconem in Apocalypsi intelliguntur, sunt illi qui ratiocinantur de Divinis veris ex scientiis, ita ex talibus quae sunt in natura, et ad confirmationem assumunt Verbi sensum literalem, quem ad consensum torquent, ita qui sapere volunt de Divinis ex Theologia naturali, qui praecipue sunt naturalistae, et corde suo negant Divinum, nam ratiocinantur plus quam alii, et omnia deducunt ad negativum. Fuit quidam qui in mundo theologus in suo regno primus, is non credidit Verbo, sed credidit quod theologia naturalis illustraret mentes, et doceret veritates spirituales, is agebat tales qui dracones sunt, solum in eo, quod torqueret sensum literalem Verbi ad quodcunque vellet, cum tamen animo esset destruere illud, et praecipue per sensum literalem destruere sensum internum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church