4762.
Illi dictum est, quod Verbum etiam quoad literam sanctum sit, sed ex eo quod in se contineat sancta, quae percipiuntur in coelo, et quae agunt de Domino et Regno Ipsius; et quod nemo debeat permanere in sensu literali Verbi coece, sed oculariter, nempe quod ex Verbo formare sibi debeat doctrinam veram, et sic applicare Verbum, sin aliter cadit in errores, quot sibi fingere vult, et quoque applicat illud in omni casu ad sui favorem, ita sinistre et perverse, quod est prophanare Verbum. Qui veram Doctrinam sibi inde format, is potest videre cur Verbum ita dicit in litera,