Spiritual Experiences n. 4772

Previous Number Next Number See English

4772.

Apparebant tunc plures inde, nempe eorum spiritus, qui loquentes [erant] cum angelis, et instruebantur per coelum a Domino, de talibus quae sunt doctrinae coelestis, et dicebant quod illa communicarent suis: postea veniebant hypocritae, ac aliqui ex inferno, et ingerebant contraria, ad quae tamen non attendebant, sed usque audiebant, ut scirent contraria, et sic melius illustrarentur in veritatibus, nam ubi illustratio, ibi etiam contrariorum visio erit.
[2] Postea loquebantur angeli inter se de eo, quod illi qui intra Ecclesiam sunt, indole et natura prava sint, quod nempe volunt habere Deum invisibilem, qui non cadit in cogitationem aut de quo [non] aliqua idea formari posset, et sic cum quo conjungi per cogitationes et per affectiones sensuales nequeunt, tales sunt illi qui intra Ecclesiam, quare Dominum non agnoscunt pro Deo, quia homo fuit, cum tamen illi qui in antiquissimis temporibus, qui sapientes prae nobis, sicut qui ante Abraham, ipse Abraham, et qui post illum, Jehovam colebant sub forma humana, et cum apparebat sub illa forma, vocabant Jehovam et creatorem universi; similiter faciunt angeli qui sapientissimi, Deum colunt sub forma humana, et quoque Dominus illis apparet sub illa forma, creatorem invisibilem dicunt incomprehensibilem, cui conjungi nequeunt; hoc e coelo inscriptum est naturae gentium extra Europam, etiam quibusdam intra Europam, quare volunt Deum colere sub aliqua forma, hi cum audiunt, quod Deus visus sit hominibus in mundo, ita cum audiunt de Domino, tunc accurrunt, credunt, et doctrinam de illo arripiunt, dicentes quod si Deus, apparere debuerit hominibus, et non sub alia specie quam sub humana, hoc insitum est naturae illorum, quia e coelo, sed hoc est eradicatum quasi e cordibus Christianorum, praeter e cordibus simplicium quorundam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church