Spiritual Experiences n. 4774

Previous Number Next Number See English

4774.

Postquam has regiones pertransibam, perducebar ad magnum palatium ( lika med Stockholms slott, et ibi in amplam curiam, ab una parte ad oppositam quae est ad mare, cumque tandem versus mare veniebam, loquebantur quidam, et dicebant, quod promissa sit revelatio, et quod diu exspectaverint eam, et quod nunc vix diutius exspectare possint, et tunc apparebat luminosum quoddam sicut in obscuro, exinde divinabant, quod revelatio ventura; cumque illuc versus productus sum, audivi quod dicerent, se exspectare revelationem de Christo, quem suo nomine vocabant unicum hominem, et tunc [unus] ex angelis ex Domino loquebatur cum illis, et instruebat de Domino, dicens quod unus Deus sit, et Ille Dominus, et quod Ipse Pater creator cum apparet in forma humana, dictus sit et dicatur Filius Dei, inde scire potuerint quod Filius Dei fuerit ab aeterno, et quod fuerit idem cum Patre, sed in Humana forma: dicebant quod hoc intelligant et percipiant, sed quod natus sit homo, adhuc non capiant, quapropter instruebantur ab angelo, quomodo cum hoc se habuit, et tandem fassi sunt, quod id quoque capiant, et quod hoc factum sit salvationis humani generis gratia. Postea narrabant iidem qui ibi, quod diu habuerint revelationes e coelo, et quod inde eorum religio, et quod promissum fuerit illis quod revelarentur illis plura, et tandem de Deo, sciebant plura de coelo et de inferno, quae Christiani ignorant. Perceptum quod illi in tellure, cum quibus inde communicatio et influxus essent circa regionem Africae, partim etiam in Asia, propius ad mare Indicum, sed non juxta mare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church