Spiritual Experiences n. 4775

Previous Number Next Number See English

4775.

Perducebar mox abinde versus dextrum, ubi etiam audiebam loquentes, et exspectantes revelationes, cum quibus angeli loquebantur, et instruebant de Domino, et quod accepturi essent integram doctrinam Ecclesiae e coelo, et quoque quod accepturi biblia, sed biblia nova a Domino: audiebam illos dicentes, quod nusquam aliter possit esse, quam quod Deus creator universi apparuerit in mundo coram hominibus, quia illos creavit, et illos amat, et quia vita post mortem et sic salvare vult in aeternum, et quod apparitio illa fieri debuerit usque ad visum ocularem in humana forma. Tunc loquebantur spiritus inter se de eo, quod qui in orbe Christiano hodie, prorsus alia opinione sint, praesertim eruditi, quod nempe Dominus quia natus homo et apparuit homo, non possit quoad humanum esse Deus universi, minus creator omnium; et quod hoc signum sit, quod natura eorum sit perversa, nam illis apud quos aliquid integrum est in parte intellectuali magis in voluntaria, innatum sit, quod Deus universi omnino apparere debeat ut homo; inde antiqui vocabant Deum cum apparuit in tellure Jehovam, creatorem universi, sicut Abrahamus et reliqui, et quoque gentiles eo tempore qui sapientes erant prae reliquis, in Graecia et postea in Italia, omnes suos deos faciebant homines, ut Saturnum, Jovem, Neptunum, Junonem, Minervam, et plures, etiam gentes ubivis idola colunt ex causa quia innatum est eis ut videant Deum suum, et sic agnoscunt; hoc venit ex causa quia Divinum Verum procedens a Domino, formam inducat humanam, non solum universo coelo, sed etiam cuivis angelo ibi, nam Divinum Verum in sua forma est homo, inde correspondentiae omnium in coelis cum homine, de quibus n....* Talia loquebantur inter se, et mirabantur quod in tractu ubi Ecclesia, pauci ex eruditis velint agnoscere Dominum pro Deo, unice ob causam quia fuit homo, et quid humanum facere Divinum, hoc prorsus non capiunt. Sed audiebam etiam dicentes, quod ex permissione sit, quod quidam intra Ecclesiam colant sanctos sicut deos ex causa ne pereat id, quin aliquid retineant exnatura quod Divinum sit in forma humana, hoc est, quod Divinum procedens a Domino sit humanum in omni forma.
* cf. AC 3624ff.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church