Spiritual Experiences n. 4783

Previous Number Next Number See English

4783.

Continuatio de Ecclesia
Ex his constabat, quid significat quod Dominus dicit ubi de ultimo judicio, quod id dicatur adventus Ipsius, consummatio saeculi, cum quoque destruetur templum, Matth. XXIV: 1, 2, 3. Loquuti sunt angeli de adventu Domini, quod quoties nova Ecclesia instauranda esset, Ipse Dominus venerit, et docuerit, sicut quando antiquissima et antiqua, de quibus n:...* imprimis quando Judaica, tunc apparuit Dominus in rubo Moschi, tum super monte Sinai, et quoque per prophetas, per quos Verbum quod ab Ipso, ita quoque nunc apud illos apud quos instauranda est Ecclesia nova, quos Ipse Dominus per angelos docet.
[2] Sunt quoque Africani prae aliis in hac tellure receptibiles doctrinae coelestis, quod scire datum est a spiritibus qui inde, hi recipiunt libenter doctrinam de Domino ab angelis, habent in se id insitum prae aliis, quod Deus omnino appariturus sit ut homo, et quod nequaquam aliter fieri possit; sunt in facultate recipiendi non modo vera fidei sed imprimis bona ejus, sunt ex indole coelesti.
* AC, passim


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church