Spiritual Experiences n. 4784

Previous Number Next Number See English

4784.

De diabolis qui omni modo laborant adulteria inferre
Perductus sum in visione vigili, et in via pertransivi illorum infernum, qui omni modo et studio allaborabant pervertere, invertere et exstinguere illa quae amoris conjugialis sunt, et inducere quae adulterii, agebant paene ut genii, sed erant spiritus subtiles in abscondito positi, ac advertebant ad omnia momenta cogitationis et affectionis, ac illa continue conabantur pervertere in lascivum adulterium, persuadendo tacite et sic injiciendo persuasim quod id praestat prae conjugiali, et miratus quomodo possent ad omnia momenta cogitationis, advertere, et ea abducere a veris et bonis, pervertere, tum invertere et exstinguere, secundum finem propositi sui, et hoc continue, postea intrabant in ipsam vitam spiritualem, quae non percipitur ab homine, sed incassum quia tutatus a Domino, non describi possunt modi perversionis et inversionis, quia in sphaera spirituali, per idearum loquelam seu per ideas fiebant, quae sunt tales quae ab homine non animadvertuntur, quia plures faciunt unam ideam vocis, seu unam vocem, minus [animadvertuntur] affectiones in illis, quae sunt vita istarum seu idearum; ex his constare mihi potest, quod homo qui semel perceperat jucundum adulterii, nam hoc inferre finis eorum erat, vix usquam possit inde removeri, et aversari; tum quod nusquam aliquis illis resistere possit, nisi tutatus a Domino, agunt enim in vitam intra cogitationem humanam, proxime et adhuc paulo interius, sic ut homo id nequaquam possit animadvertere; nec potuissem ego, nisi illustratus a Domino sciverim loqui et cogitare cum spiritibus, et sic percipere idearum qualia a suis affectionibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church