De congregatione Moraviana
Audivi spiritus loquentes cum illis qui ab Ecclesia Moraviana, et aperuerunt tunc quoad partem arcana suae religionis, 1) de Domino, quod agnoscant Ipsum ut hominem, qui missus a Deo, ut per passionem crucis salvaret genus humanum: 2) per id etiam quod impleret legem, et sic abstineret a peccatis; 3) inde a patre pro filio agnitus, et dictus filius Dei, 4) fides apud illos est confidentia in Ipsum, fortroende*, non ut in Deum sed ut erga hominem, inde illis aliquod simile amoris erga illum, nam non amant Ipsum ut Deum sed ut homo hominem optimum. 5) In altera vita retinent eandem fidem, et quidam illam confidentiam pro illo ut homine, et tunc datur quibusdam loqui cum angelo quodam, qui missus a Domino, cum illo loquuntur de salvatione, sed eo modo ut oret Patrem ut recipiantur in coelum, sed angelus illis respondet, quod sicut homo non possit, sed sicut Deus quare non conceditur illis, tandem sciunt quod causa sit quia de Domino habent ideam hominis et non Dei, 6) dicunt etiam quod ei potestas sit in coelo et in terra, propter obedientiam in mundo, non autem super coelum et super terram. [7] 7) Quia non agnoscunt Dominum ut Deum sed ut hominem, in communi sermone vocant illum agnum, et per id intelligunt innocentem. 8) De charitate nihil faciunt, et parum de pietate, sed omnia ponunt in confidentia illa, seu fortroende, quam vocant fidem. 9) Cum illis dictum est, quod Dominus in Verbo dicat quod unum sit cum Patre [Joh. X: 30], respondent quod id intelligatur sicut amicus, [sic] per amicitiam, alii dicunt per amorem. 10) Cum illis dictum, quod Dominus dicat quod natus sit a Patre ab aeterno [Joh. I: 1,18], et quod rediret ad Patrem ubi prius [Joh. XVII: 5], ad hoc respondere non possunt, illis tunc dictum quod nasci a Deo ab aeterno est esse Deus, et quod aliter a Deo ab aeterno non potuerit nasci, ad haec non volebant respondere, quia cogitabant hoc arcanum arcanorum eorum esse, quod est tale, quod nasci significet renasci, et ab aeterno quod praevisum. 11) Intimum suum dogma de Domino non volunt propalare,quia sic referrentur inter Socinianos, qui non in Christianismo tolerandi.
* = fiducia, confidentia (vox suecica)