Spiritual Experiences n. 4791

Previous Number Next Number See English

4791.

De illis qui ab Ecclesia Moraviana
Illi, ut supra dictum est, apparebant, ut prius [4785], ad dextrum, paululum, in plano plantae pedis; inter se vivunt, sed tentati sunt a diabolo, et restiterunt primum, sed dein succubuerunt, et cum illo in persequendo me, ubi lectio ac studium Verbi, unum agebant, et tunc, quia tales, divisi sunt, quidam eorum adducti sub plantam pedis, et dein ad dextrum intromissi in cameram longam: explorati sunt qua fide essent, et compertum quod agnoscant Dominum non ut Deum sed ut hominem, et sic adorent Illum, et quod ament illum quia salvat eos prae aliis, nam credunt, quod alii salvari non possunt, quam qui fidem habent et amant Illum, ita quod omnes reliqui in universo condemnati sint, quos vocant mortuos, hoc secum ferunt in alteram vitam; credunt etiam quod bonum opus, et in genere vita boni nihil faciat, sed solum fides veri, et amor in Dominum ut hominem; quare etiam separant bonum a vero; tum quoque credunt, quod Verbum veteris Testamenti abrogatum sit, et quoque explicant sinistre omnia illa loca in Novo Testamento ubi agitur de bonis operibus, nam credunt quod nemo possit bonum opus facere, nisi credat mereri per illa: praeterea credunt, quod cum amant Dominum ut hominem, possint facere quicquid obvenit ad lubitum, etiam fallere alios extra suam congregationem, scortari tametsi maritati, et similia, nam credunt quod hoc nihil damnet, quia sunt in Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church