Spiritual Experiences n. 4792

Previous Number Next Number See English

4792.

Sed illis dictum quod in falso sint quod Dominus sit purus homo, cum tamen est Deus; et quod Dominum amare, si non in bono vitae sunt secundum praecepta fidei, sit periculosissimum, quia Dominus est ipsum sanctum, et illi ex vita spurci, et prophani, quod recipere sanctum non potest, nam quod recipit Dominum est ipsum Divinum aut sanctum Domini apud hominem, ita bonum a Domino, et quod Dominus aliter non possit conjungi homini, nec recipi ab homine quam in Suo, quod ab homine recipitur. Sed hoc prorsus non volebant, dicentes quod omnia apud illos sancta sint a Domino, et quoque mala vitae, per id quod non attendantur. Et quoque illis dictum est, quod Dominus non influat in vera fidei nisi per bonum, ita non in intellectuale nisi per voluntatem. Quod dicant se sensationem habere, dictum est illis, quod sensatio illa non sit perceptio veri, sed sensatio confirmationis doctrinae illorum, et quod illa veniat ab influxu illorum qui in illa doctrina fuerunt in mundo: nam hoc prae aliis habent, quod velint proselytas facere, ex causa quia credunt se solum felices esse, inde spiritibus illis talis cupido, et influxus, unde sensatio; sicut etiam apud quakeros sunt spiritus quakeriani, et apud enthusiastas spiritus enthusiastici, similes similibus adjunguntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church