4793.
Praeterea sunt in aliqua specie odii contra illos, qui aliter cogitant, imprimis contra illos qui faciunt Dominum Deum, et qui ex bono charitatis seu operum communi faciunt aliquid - sibi invicem bonum faciunt, sed hoc ex amicitia, quae mentitur charitatem - et quoque contra Verbum, veteris Testamenti, in genere contra sensum internum: ita quoque non amplius amant Dominum, sed incipiunt nunc persequi, nam unum faciunt cum diabolo in occulto, sed qualiter et quantum nondum scio. Inde turpia incipiunt apparere ab illis.