Spiritual Experiences n. 4794

Previous Number Next Number See English

4794.

Turpe quod ab illis etiam detectum est, quod aliquis spiritus qui apud me erat, qui in bono, qui adjunctus mihi, ab illis in occulto bis evocatus sit, et cum illo turpissima fecerunt, unus post alterum, modo adulterationis, sed putabant esse spiritum illum, sed erant alii qui in externis cum eo erant, qui etiam postea monstrati, ex eo quod turpia patrarent, scire datum est, quomodo vera et bona Verbi credant, quod nempe pervertant illa plus quam alii, nam hoc per adulterationum similia in altera vita monstratur. Praeterea etiam quaerunt clam occasiones laedendi modis nefariis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church