Spiritual Experiences n. 4795

Previous Number Next Number See English

4795.

Ex usu et vita in mundo hoc habent quod arcana fidei suae abscondant ab aliis, et de illis inter se loquantur, nam timent ne audiant Sociniani, et sic ab aliis excludantur qui Divinum Domini agnoscunt, et ob alia, inde quoque conversantur inter se, et imprimunt, quod illi soli sint qui salventur, et quod omnes alii condemnentur; de arcanis suis non loquuntur cum aliis; inde est, quod qui eorum mali sunt, interius mali sint, et cogitent interius male de aliis, et quoque illis in occulto faciant malum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church