4796.
Quod amicitia interior apud illos sit, est quia cogitant multum de salute sua, et quod illi salventur et non alii, inde illis talis amicitia. Cum loquuntur inter se clausis januis, tunc de talibus loquuntur, et dixerunt, cum auditi in conclavi clauso inter se loquentes, quod omnino in vero sint, quia sensationem habent, quam non alii, et quod angeli cum pluribus loquantur, ut putant, sed qui cum illis loquuntur sunt spiritus ex eadem cum illis fide, qui in simili persuasione sunt.