4799.
Omnes erant qui conjunctim sic agebant: quapropter etiam removebantur ad dextrum in plano plantae pedis longissime. Dicebatur eis quod Dominus non habitare possit per amorem apud illos qui in vita mali sunt, quia sanctissimus, non potest apud illos qui prophani sunt quoad fines vitae, quapropter tenentur in eo quod Dominum ament ut hominem sicut unum ex se, qui similiter infirmus fuerat, sic ut fides non sit in Dominum, ita nec amor.