4798.
Inter arcana eorum est, quod etiam nefaria facta ab illis remittantur, et hoc satius quam [iis] qui non peccant et per id mereri volunt, quapropter nec se inhibent a nefariis, sed contra illos qui extra congregationem eorum sunt; quibus inferre damnum per vim vel per astum non timent, quia considerant illos ut mortuos et sic ut infernales. Credunt etiam nullos venire ad coelum quam ipsi, et quod illi dati sint a Patre Ipsius, et non alii. Infestabant me tota nocte, objiciendo faeminas, et turpissima faeminae sicut ad esum, quod significabat quod pro maxime nefando credant Dominum adorare ut Deum, seu Humanum Ipsius Divinum.